Machvmetis Saracenorum principis, eius´que Svccessorvm Vitae, Doctrina, Ac Ipse Alcoran, Quo uelut legum diuinarum codice Agareni & Turcae, alij´qȝ Christo aduersantes populi reguntur. quae ante annos CCCC, uir multis nominibus, Diui quoqȝ Bernardi testimonio, clarissimus,D.Petrus Abbas Cluniacensis,per uiros eruditos,ad fidei Christianae ac sanctae matris Ecclesiȩ propugnationem, ex Arabica lingua in Latinam transferri curauit. His adiunctae sunt Confvtationes multorũ, & quidem probatiss.authorum,Arabum,Graecorum, & Latinorũ, unà cum doctiss. uiri Philippi Melanchthonis praemonitione. Quibus uelutinstructissima fidei Catholicae propugnatorum acie, peruersa dogmata & tota superstitio Machumetica profligantur. Adiuncti sunt etiam De Turcarum, siue Sarracenorum (qui non tam sectatores Machumeticae uaesaniae,quàm uindices & propugnatores, nominis´qȝ Christiani acerrimos hostes,aliquot iam seculis praestiterunt)origine,ac rebus gestis, à DCCCC annis ad nostra usqȝ tempora, Libelli aliquot lectu dignissimi. Quorum omnium Catalogum uersa cuiusqȝ tomi prima pagina reperies. Haec omnia in unum uolumen redacta sunt,opera (et) studio Theodori Bibliandri, Ecclesiae Tigurinae ministri,qui collatis etiam exemplaribus Latinis (et) Arab.Alcorani textum emendauit,(et) marginibus apposuit Annotationes, quibus doctrinae Machumeticae absurditas,contradictiones,origines errorum,diuinae´q; scripturae deprauationes,atq; alia id genus indicantur. Quae quidem in lucem edidit ad gloriam Domini Iesv Christi, (et) multiplicem Ecclesiae utilitatem,aduersus Satanam principem tenebrarum,eius´q; nuncium Antichristum:quem oportet manifestari, (et) confici spiritu oris Christi Seruatoris nostri.
Main Authors: | , , |
---|---|
Corporate Authors: | , , |
Other Authors: | , , , , , , , , , , , , , |
Format: | Book |
Language: | Latin Arabic Ancient Greek |
Published: |
[Basel]
[Johann Oporin]
Anno Salvtis Hvmanae, M. D. L. Mense Martio. [=1550]
|
Edition: | Cum gratia & priuilegio Imperiali ad quinquennium. (Tom. 3.) |
Subjects: | |
Call Number: | B,XV,5/9 KTFKU |
Table of Contents:
- Tomus 1.: [24],227,[1] s.
- Tomus 3.: Historiae Saracenorvm Sive Tvrcarvm Origine, Moribvs, Nequitia,religione,rebus gestis: item´qȝ de ordinatione politiae eorumndem domi & foris, & disciplina ac ordine militiae Turcicae, de´qȝ itineribus in Turciam. Vnà cum uitis omnium Turcicorum imperatorum ad nostra usque tempora,alijs´qȝ lectu dignissimis;hoc´qȝ praesertim seculo cognitu utilissimis,ac ualde necessarijs. Quorum catalogum proxima statim pagella indicabit. Accesserunt Hvic Editioni Qvaedam In priore omissa,necdum edita, ut uersa pagina lector cognosces. 235,[1] s.
- Tomus 2.: Confvtationes Legis Mahvmeticae, Qvam Vocant Alcoranvm, singulari industria ac pietate à doctissimis atqu optimis uiris partim Latinè, partim Graecè, ad impiae sectae illius, errorum´qȝ eius impugnationem, & nostrae fidei Christianae confirmationem olim scriptae, ac magno studio hinc inde conquisitae, in´qȝ lucem editae. Quorum catalogum uersa pagina continet. Adiecta quoq; est Lodouici Viuis Valentini, uiri doctißimi, de Mahumete (et) Alcorano eius Censura,ex Libris ipsius de Veritate fidei Christianae decerpta, unà cum alijs lectu dignißimis. Item Ioannis Cantacvzeni Constantinopolitani regis,contra Mahometicã fidem Christiana & orthodoxa assertio, quatuor libris comprehensa, & per Rodolphum Gualtherum Tigurinum è Graeco ante annos ferè c c scripto in latinum sermonem conuersa. Cum gratia & priuilegio Imperiali ad quinquennium. [4] s., 358 stĺpc.,[1] s.